COLOBATHRARII

COLOBATHRARII
COLOBATHRARII
Nonio Grallatores, a colobathris, quâ voce ab Auctoribus Graecis Latinisque appellantur soleae vel gallicae, lienea nempe sandalia, quae, vocabulô minus notô Graecis κλάπ αι dicta, in balneis olim gestabantur. Κωλοβάθρων mentio apud Artemidorum, et in Notis Senecae, ubi Colobathra κῶλαξύλινα quoque
dicuntur, sicque vocantur proprie, quibus innitebantur οἱ γὐπωνες, Poll. l. 4. c. 14. Latinis Clavae quoque, ut vidimus. Vide Salmas. ad Spartian. in Antonino Caracallo, c. 4. Gestabantur autem grallae vel crura huiusmodi lignea, ad similanda crura Aegipanum, quae ὑπόξυλα erant et arida, utpote cruribus caprarum similia. Hinc panicae quoque huiuscemodi ligneae perticae, cum furculis, dictae auctori Glossarum. Vide eundem ad Solin. p. 413. et infra, ubi de Grallis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”